- ARCHITAE Columba
- ARCHITAE Columbatholo crystallino imminens et horas liberô volatu indicans, conspicitur in Musaeo Kircheriano Romae; cuius Auctor Architae volantem columbam hôc artificiô est imitatus: Binis columnis suffultam cupulam, quae extrinsecus in coronae regiae ornatum abit, intrinsecum latus planô speculô circum ferentiâ circulari totum obtegit. In huius itaque seu coronae seu cupulae specularis superficie reconditur machinula rotatilis (quae etiam horologium esse possit, horas in speculo rite dispartitas exhibens) Porro huic machinulae optimi magnetis fragmentum inest, in circumferentia speculi positum. Basis harum columnarum Architectonicô artisiciô ita est constituta, ut in basis centro, velut in monte positus, Architas, supra fulcrum aciculare, tenuissimô filô levissimam chartaceam columbam, acu magnete animatâ ligatam teneat, tantâ industriâ, ut acus acumen ex aviculae rostro prominens tantô distet spatiô, ut rostrum non possit speculum absolure contingere, sed tantô solum distare spatiô a supersicie speculi, quantum susficit, ut chartae foliolum possit inter rostrum et speculi planitiem iuterponi. Quoties igitur ex motu rotatilis machinae Herculeus lapis in circumferentiam circumagitur, tum etiam una secum acum rostro columbae insertam trahit, quae et motu occultae machinae in orbem, nil remorata fugientem amicum, per tholi gyros, pari volatu consectatur nec quiescit prius, quam arcanus motor substiterit. Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societat. Iesu Musaeo p. 3. et 10. Vide Arcbytas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.